Alpes Maritimae (Francogallice Alpes-Maritimes) fuit praefectura Franciae e comitatu Nicaea principatuque Monoeco tracta, anno 1793 condita, anno 1814 destituta. Caput praefectura fuit urbs Nicaea; tres arrotundimentos, 22 pagos, incolas 93 400 numeravit oleumque et vinum optimum produxit. Haec praefectura antiqua differt ab homonyma hodierna quia urbem Grassam excludit, urbem Monoecum autem (hodie independentem) et Villam Matutiam (hodie Italiae) includit.